HISTORIA LIBRI JUDICUM

CAPUT XXII: De uxore Levitae

#Judic. XIX#Judic. XX#Judic. XXI

Fuit vir Levita habitans in latere montis Ephraim, habens uxorem de Bethlehem; quae irato viro suo rediit in domum patris sui in Bethlehem. Secutus est eam vir suus cum puero suo, et duobus asinis, reconciliatus est uxori. Quarto autem die cum regredi vellet, tenuit eum socer, usque in crastinum. Quinto die, sumpto cibo circa meridiem, egressus est ducens secum duos asinos onustos et concubinam. Sic enim quandoque uxor dicitur. Et, ut videtur velle Josephus, luna quinta infaustum iter arripuit. Cumque transirent juxta Jebus, die declinante, noluit ingredi oppidum gentis alienae. Et transivit in Gabaa, quae est in tribu Benjamin, et nullo eum recipiente sedebat in platea. Et ecce senex rediens de agro, qui erat in monte Ephraim, et advena habitabat in Gabaa. Qui introduxit eos in domum suam. Et coenantibus illis, venientes viri civitatis filii Belial, dixerunt ad dominum domus: Educ virum qui ingressus est ad te, ut abutamur eo. Tamen Josephus dicit non venisse eos pro eo, sed ut raperent uxorem ejus. Cum autem obtulisset eis senex filiam virginem, et uxorem viri pro viro, eduxerunt uxorem viri. Qua cum tota nocte abusi essent, dimiserunt eam mane; quae rediens ad hospitium exspiravit ante januam. Et ferens vir ejus cadaver in asino rediit in domum suam, et concidens eam in duodecim partes, misit in omnes terminos Israel. Et clamabant singuli: Nunquam sic factum est in Israel, ex quo ascenderunt patres nostri ex Aegypto. Et egressi sunt omnes quasi unus vir in Maspha quadringenta millia pugnatorum, et dixerunt: Non redibit quispiam in domum suam, donec ulciscamur in Gabaa. Et elegerunt virum unum de decem, qui apportaret cibaria, et miserunt ad omnem tribum Benjamin, dicentes: Tradite nobis flagitiosos de Gabaa, ut moriantur. Qui noluerunt, imo dederunt eis in auxilium triginta quinque millia de Benjamin. Erant enim in Gabaa septuanginta viri, ita sinistra ut dextra praeliantes; sic etiam fundis lapides ad certum jacientes, ut capillum quoque possent percutere. Et ascendens exercitus Israel in Silo consuluit Dominum: Quis ascendet princeps certaminis contra Benjamin? Et respondit Dominus: Judas. Hoc forte videtur facere pro Josepho de tempore hujus cladis. Et ascendentes, inde expugnabant Gabaa, et prima die egressi filii Benjamin de Gabaa percusserunt de Israel viginti duo millia; sequenti vero die, octodecim millia; tertia vero die per insidias circumventi ceciderunt, et incenderunt urbem filii Israel occidentes viros, mulieres et parvulos, idipsum facientes aliis civitatibus in Benjamin. De omni numero Benjamin soli sexcenti remanserunt. Qui sederunt in Petra Remmon, et planxerunt planctu magno quatuor mensibus. Et juraverunt filii Israel in Maspha, quod nullus eorum filias suas daret uxores filiis Benjamin. Tandem poenitentes de deletione tribus unius requisierunt, quis de Israel non ascenderat cum eis, nec juraverat. Et inventi sunt filii Jabes Galaad non interfuisse certamine. Et percusserunt eos a viro usque ad mulierem, solis quadringentis virginibus reservatis. Et advocantes sexcentos viros de Petra Remmon reddiderunt eis sortem Benjamin, et quadringentas illas virgines dederunt eis in uxores. Et inito consilio de dandis uxoribus ducentis, qui remanserant, dixerunt eis: Ecce solemnitas Domini est in Silo, et ascendent filiae Israel ducentes choros, et vos latentes in vineis exite, et rapite singuli singulas uxores. Et factum est ita. Et restituta est tribus Benjamin. In diebus illis non erat rex in Israel, sed unusquisque quod sibi rectum videbatur faciebat. Eadem est clausula, quae est supra. Ideo forte videtur, quod circa idem tempus utrumque factum fuerit.